- ANAGNOSTES
- ANAGNOSTESnomen servi literati apud Romanos; memoratur Vatinio apud Cicer. Famil. l. 5. Ep. 9. Dicitur mihi tnus servus Anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse. Plinio Lector vocatur, l. 8. Ep. 1. Encolpus quidem Lector, ille seria nostra, ille delitiae, erasperatus faucibus pulvere, sangumem reiecit. Officium eius erat, cenante Dominô, serii quiddam praelegere, et fuisse is omnino videtur e Studiosorum illorum cohorte, de quibus subinde mentio fit. Certe in Domo Caesarum Liberti a Studiis in pretio fuêre. Sueton. in Claudio c. 28. Ac super hos Polybium a studiis, qui saepe unter duos Consules ambulabat. Etiam Lemnus nescio quis, apud eundem Imperatorem, codem munere functus est, ut patet ex veteri hac Inscr. TI. CLAUDIUS LEMNUS DIVI CLAUDII AUGUSTI LIB. A STUDIIS. Sed et in privatorum familiis huiusmodi servos fuisse, certum. Pignorius de Serv. Vide quoque Alex. ab Alexandro, Meursium Auctar. Philolog. c. 3. Auctores Notar, ad C. Nepotem in Attico c. 13. In Ecclesia Romana Anagnosta, seu Lector, unus est ex quatuor minoribus Ordinibus, Communionis Romanae cuius solius in Euchologio Graecorum mentio est; unde, an Ostiarii, Exorcistae ac Acoluthi, apud Graecos fuerint, nonnullis dubitatum. Vide infra in voce Lector. Hinc Anagnosticum, Ἀναγνωςικὸν, iisdem id omne est, quod legitur, aut recitatur. Unde pro Epistola, aut quovis scripto, vocem usurpat Ennodius l. 1. Ep. 4. et l. 8. Ep. 5. Gregorius Magnus l. 7. Indict. 2. Ep. 12 8. Anagnostico ante longum tempus dulcissima mibi vestra excellentia, Neapolitiano quôdam Iuvene veniente, mandare curaverat, ut püssimo Imperatori scriberem, etc. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra in voce Lector, it. Pericopa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.